[78] Breslau November 1719 – [Liegnitz (?)] Juli 1721

[79] [81]Hasio Suo S.P.D. Güntherus

Extrema patior, amice integerrime! ab omni nempe spe et auxilio emergendi derelictus. Omnia in caput meum conjurant fata, parentum miseria, sororis querelae, Maecenatum inopia, corporis languor, malevolorum risus et bonae ut plurimum mentis soror paupertas. Nihil tamen magis animum afficit quam seculi nostri in bonas literas injuria. Optima etiam ingenia magno conatu nugas agunt, et si qui sunt, qui solidiori rerum cognitione imbuti promeritos munerum honores ambiunt, omnis eisdem praecluditur aditus, et vel acerbo Theologorum (si diis placet) odio vel Leguleiorum fraudibus vel medicastrorum impudentia exagitantur. Plurimi eorum, qui eruditi nomen tueri volunt, omne tempus omne iudicium in corrodendis opibus ponunt rectaeque rationis usum terrae quasi bruta affixi inter lites et vectigalium tabernas perdunt. Pudet profecto seculi nostri in facie posteritatis, nullus honor musis, nullus humaniorum literarum sensus, omnia vero turbata et afflicta. Neminem fere nisi me ipsum habeo, a quo solatium petam. Mecum loquor, caetera mutus. Perpaucos, quos in fine nominabo, in Silesia nostra Pieridum amicos inveni. Suidnicii cum Crusio antagonista praesens cum praesenti lites composui, et quamvis hominis audacia multum famae et fortunae meae detrimentum dedit, malui tamen illum promisso imposterum silentio de mea animi integritate convincere quam ignobili de illius ignavia triumpho innatae altercationis nomine me aliis reddere suspectum. Satis mihi poenas dedit impudens infortunii sui faber, misericordia potius quam ira et invidia dignus, praesertim cum omnium honestissimi illum despectui habeant. Vratislaviae jam per 5. septimanas commoror et Maecenatum quorundam et amicorum confabulationibus mali mei sensum obtundo. Baro quidam nomine doctor et juris et aliarum rerum scientia optime instructus multas mecum noctes et mero et amore frangit . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Der annotierte Datenbestand der Digitalen Bibliothek inklusive Metadaten sowie davon einzeln zugängliche Teile sind eine Abwandlung des Datenbestandes von www.editura.de durch TextGrid und werden unter der Lizenz Creative Commons Namensnennung 3.0 Deutschland Lizenz (by-Nennung TextGrid, www.editura.de) veröffentlicht. Die Lizenz bezieht sich nicht auf die der Annotation zu Grunde liegenden allgemeinfreien Texte (Siehe auch Punkt 2 der Lizenzbestimmungen).

Lizenzvertrag

Eine vereinfachte Zusammenfassung des rechtsverbindlichen Lizenzvertrages in allgemeinverständlicher Sprache

Hinweise zur Lizenz und zur Digitalen Bibliothek


Zitationsvorschlag für dieses Objekt
TextGrid Repository (2012). Günther, Johann Christian. Gedichte. Gedichte. Freundschaftsgedichte und -briefe. Breslau November 1719 - [Liegnitz] Juli 1721. Hasio Suo S.P.D. Güntherus. Hasio Suo S.P.D. Güntherus. Digitale Bibliothek. TextGrid. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0003-2135-9