Higher revision available You are viewing revision 1 of this document. A higher revision of this document has been published: Revision 2.

Vitae curriculum

[28r]

Natus sum Gothae ad diem (a. d.) 4 Nonarum Octobris (Non. Octobr.) 1791, pa-
tre
1, tribuno militum, matre2 e stirpe nobili
Selchoviana
: ille quidem anno 1809, bello ad-
versus rebellantes Tirolienses gesto occisus est;
mater adhuc, vidua, Gothae vitam degit. Fra-
tres mihi sunt tres, atque tres sorores. Prima
literarum elementa percepi ex privata institu-
tione Kirstenii3, viri honestissimi: ab undecimo
inde usque ad octavum decimum aetatis an-
num, gymnasium in urbe patria florens fre-
quentavi. Cum a puerili inde aetate litera-
rum studio incensus essem, jam tum votum me
fovisse memini, ut aliquando publici doctoris
munere fungi mihi contingeret. Cum in eo
essem ut in academiam Lipsiensem discederem,
liberi baronis de Werthern vidua conditionem mi-
hi tulit ut, unici ipsius filii socius, cum eo Gothae
remanerem, donec et ipse ad aetatem academiae
[maturam] pervenisset. Hanc conditionem [ob fa-]
miliaritatem qua jam dudum cum gente We[rthe-]
riana conjunctus eram, per se mihi gratam, [eo]
lubentius amplexus sum, quod ea ratione ma[tris]
tunc viduatae haud exiguas filii sustentandi [im-]
pensas minuere mihi posse videbar. Itaque [post]
biennium Gothae etiamdum commoratus, a[nno]
demum 1812, vere, una cum juvene de Werth[ern]
ad universitatem Heidelbergensem profectus su[m].
Nondum certum ceperam consilium quod potissimu[m]
vitae genus amplecterer, cum litt1erarum amore [cap-]
tus, vitam in litt2eris degere cuperem, externa tame[n]
rerum mearum conditione ad illud studiorum gen[us,]
quod ad negotia publica spectat, traherer. Officio q[uod]
susceperam, comitis mei adolescentis studia litera[ria]
quantum in me esset juvandi, consentaneum [aesti-]
mabam, iisdem quibus ille scholis operam dare. [Ita]
factum est ut Thibautio atque Heysio ducibus3 ad jurisprudentiam atque politica[m,]
quarum quidem disciplinarum studium socio m[eo]
potissimum erat commendatum, animum adve[rte-]
rem; simul autem, partim cum socio, partim solu[s]
scholas historicas, philologicas atque philosophica[s]
virorum doctissimorum Wilkenii, Kreuzeri, [Vo]ssi[i]
junioris
, Daubii, frequentabam. Verumtamen [cum]
unum modo annum Heidelbergae commoratus
essem, studia mea armorum strepitu interrupt[a]
sunt. Domum una cum juvene de Werther[n]
ipsius matre jubente, redii ac paulo post affic
[28v] illius quodam vinculo dissoluto, cum praeviderem quo
me juvenilis ardor, arma pro patria ferendi, esset vo-
caturus, Jenam me contuli solus, non tam ut li-
teras ibi operam darem, sed occasionem potius ex-
spectarem ad exercitum Borussicum proficiscendi,
quod consilium quominus jam tunc perficerem,
rapidi Francogallorum progressus impedimento
fuerunt. Ad mediam usque aestatem Jenae sollici-
te commoratus, inter spem metumque, cum factae
induciae, ac legati utrinque Pragam missi, opinio-
nem hominibus afferrent, fore ut pax conveniret,
desperans quasi de patriae ab hostium dominio
liberatione, ad animi tranquillitatem recuperan-
dam, Germaniam meridionalem atque Helvetiam
percurrere apud me constitui. Itinere pedestri
Munichiam me contuli, unde, post paucorum
dierum requiem, per Constantiam, Genevam
contendi. Cum bellum interea in Germaniam4
denuo exarsisset et, me patriam praematuro
consilio reliquisse, valde dolerem, statim redeun-
di consilio capto, celeri pede Helvetiam atque
magnam Germaniae partem denuo emensus,
paucis post nobilissimam victoriam diebus, Lip-
siam
perveni. Nomen ibi dedi primae velitum
Saxonicorum cohorti, quacum sub finem anni
in Bataviam, inde in Belgiam profectus sum.
Tertii ibi Germanorum exercitus expeditionibus,
Antverpae nominatim atque Insulae obsidioni-
bus ac pluribus praeliis minoribus, interfui.
Sub finem mensis Martii a Vimariensium duce
subcenturionis munere ornatus sum. Paulo post
pacem Parisiis confectam, una cum amico de
Werthern, qui eodem fere tempore atque ego miles
factus erat, Ostenda Londinum transvectus ibi-
que quindecim ferme dies commoratus sum. Per
Boulognam redux factus e Brittannia, recta via
oppidum [Novaesium] ad Rhenum situm, petii
ibique cohortem meam assequutus sum. Jam sum-
mo consilio cujus causa arma susceperem perfecto,
quam primum fieri potuit militiam reliqui et
cum fratre minore, quocum ad Rhenum con-
veneram, domum redii. Sed cum perpetua
prioe5ris anni agitatio, et ingens rerum publicarum
conversio et omnium de futura Germaniae sor-
te incertitudo, nimium quantum animum me-
um excitassent et tranquillum ad doctrinae stu-
dia reditum non facile paterentur, per duos men-
ses in urbe patria versatus, Viennam, ubi tum
[29r] maxime principes Europae convenerant ad novum quen-
dam verum ordinem stabiliendum me contuli,
eam potissimum ab causam ut, quoniam tum
hominum multus ferme erat de vetere impe-
rii Germanici splendore in Austria restituendo
somniantium, ipse accuratiorem mihi pararem
ejus et urbis et gentis cognitionem. Sex igitur men-
sibus Viennae peractis, satis superque mihi per-
suaseram spem pro Germaniae salute a mul-
tis patriae ac libertatis amicis de Austria con-
ceptam, inanem prorsus esse atque futilem. Dili-
gens contra et eorum quae olim in Germania
facta sunt, et rerum nuperrime perpetratarum
examinatio, me edocuerat, eum qui patriae vere
prodesse cuperet, animi vim sibi insitam juve-
nili Borussorum regno addicere debere. Sedulo
interea, dum Viennae commorabar, iis disci-
plinis quae ad negotiorum publicorum administra-
tionem spectant; oeconomiae politicae prae-
sertim, Adamo Smithio atque recentioribus brit-
tannicis ac francogallicis scriptoribus ducibus,
operam dedi. Itaque mox, mense Februario
insequentis anni, hortatu comitis a Flemming4
ac domini a Staegemann, quibus illic ut notus
fierem mihi contigerat, Principem ab Harden-
berg
, ut mea opera ad aliquam publicorum in
Borussia negotiorum partem administrandam uti
vellet, per litteras rogavi. Hisce precibus benig-
ne a Principe Illustrissimo acceptis, ac regimi-
nis referendarii munere mihi collato, ut Re-
giomontium in Neomarchia
, ad tirocinium ibi fa-
ciendum, me conferrem mihi demandatum est.
Quo cum vix pervenissem, Napoleontis in Galliam
reditus et bellum denuo exortum, cum ad causas qui-
bus antea ad arma adductus essem, jam etiam Bo-
russicae civitatis
caritas accessisset, me ut iterum
militiae nomen darem impulit. Profectus igitor Be-
rolinum
sub finem mensis Aprilis, atque inde Aquis-
granum
missus, tertiae legioni Rhenanae civili
(Landwehr) adscriptus, cujus tironum exercendo-
rum causa, remotus ab ipso bello, cum Coloniae
aliquot menses detentus essem, tandem mense
Junio
impetravi, ut ad exercitum ipsum, post Na-
poleontis
in Belgio cladem celeri cursu in Gal-
liam
intrantem, me conferre juberer. Contigit
illic ut domino de Steinmetz, plurium legionum
praefecto, optis militaris (Adjutant) adjungerer,
eique et in Gallia et, reverso exercitu, Augustae Tre-
virorum
, per octo ferme menses operam meam
[29v] probarem. Illo quoque tempore, quantum inter ar-
morum strepitum fieri6 potuit7, litt8eris operam dedi.
Studiorum politicorum amore captus, Montesquieu-
vii
et Macchiavellii operibus, una cum Tacito
ac Caesare, legendis, quidquid otii mihi contigerat,
impendebam. Rerum mearum conditio apud do-
minum de Steinmetz, qui patrem quasi me sibi prae-
bere solebat, tam grata fuit, ut non sine animi
quadam commotione ab eo discendendi atque ad pa-
cis negotia redeundi, consilium capere possem.
Cum vero re diligenter pensitata, facile mihi per-
suaderem idoneam causam cur pace constituta
diutius inter arma versarer non exstare, ad sum-
mum regni cancellarium litteras misi, quibus ut
regimini Erfordiae, urbi patriae vicinae, tunc tem-
poris instituto me adjungeret, ex eo petii atque
hujus voti compos factus, sub finem mensis Martii
anni 1816
Erfordiam me contuli, ubi per bienni-
um et sex menses regiminis referendarii mune-
re functus sum. Firmo animo ad negotiorum pub-
licorum tractationem adgressus, spem ab initio con-
ceperam fore ut hac via ad eum finem perveni-
rem, qui cum interiori animi mei desiderio con-
grueret. Dum commilitones mei, mecum simul
publicorum negotiorum tirocinium apud regimen
Erfordiense facientes, de internis illorum nego-
tiorum principiis parum solliciti, toti se ad praxin
(quam dicunt) applicabant, equidem ad theoreticam
rerum publicarum perscrutationem mente animo-
que ferebar. Simul etiam philosophiae studiosior
operam impendere coeperam, cum solidiorem et
politices et aliarum omnium disciplinarum cog-
nitionem ex nullo alio fonte hauriri posse, cito in-
tellexissem. A Frisii scriptis, quae primum in
manus meas inciderant, cum mihi omnino
non satisfacerent, ad Kantianorum atque Fich-
tianorum operum studium transibam, simulque
historiae philosophiae cognitionem e Tenneman-
ni
atque Tiedemanni scriptis mihi parare stu-
debam. Practicum igitur illud vitae genus, pri-
us jam, quam re vera feci, reliquissem, nisi
externa rerum mearum conditio, praesertim
matris ne procul ab ipsa domicilium haberem per-
ces, ut diutius Erfordiae remanerem mihi in
causa fuissent.

Maturitatis interea testimonio ad magnum, ut
dici solet, examen habeundum praeditus, autum-
no anni 1818. Berolinum me contuli, quo cum vix
[30r] pervenissem, tandem ceteris omnibus rebus postpositis,
omnes cogitationes meas unice ad litt9erarum stu-
dium traducere constitui. Itaque ex eo tempore
omne tempus meum in philosophia iisque disci-
plinis quae ad rerum publicarum statum pertinent
pertractandis collocavi et cum scholis celebrium
hujus academiae philosophorum (Hegelii imprimis
et Solgeri, virorum clarissimorum) tum ceteris
subsidiis quibus haec urbs maxime abundat, sedulo
usus sum. - Verumtamen haud impune quen-
quam tam diu inter praxin atque theoriam fluc-
tuare licere, experientia quam in hac urbe feci
satis dura edoctus sum; nam aut magnopere fal-
lor, aut illa suspicio, anno praeterito apud sum-
mos hujus civitatis rectores adversus me exorta,
me res novas moliri, e subito potissmum atque
inusitato meo a practico vitae genere ad littera-
rium transitu originem traxit. Per duos fere men-
ses in carcere detentus, tandem, testimoniis undique
accitis, ab atroci illo crimine me purgare ac judicibus
me sincerum patriae ac pacis publicae amicum pro-
bare, mihi contigit. Ca10eterum nullam e questione
illa maculam etiamnunc mihi inhaerere, ex litte-
ris a clementissimo hujus regni summo cancella-
rio nuperrime ad me datis, huic vitae curriculo
adjectis, facile apparebit. Magno igitur animo
iisdem quorum supra mentionem feci studiis
hoc etiam tempore operam meam impendo, si-
mulque commilitonum meorum philosophiae ope-
ram navantium studia, Hegelii, viri amplissimi
atque doctissimi, scholis, privatim repetendis, jam
hoc tertio semestri adjuvare, quantum in me est, ni-
tor. - Hoc unum igitur nunc restat votum, Viri
amplissimi, ut Vestra auctoritate illa certior via
mihi aperiatur, qua ad finem inde a juventute
mihi propositum perveniam: utinam mihi,
quantum literis aliquando utilitatis affere exop-
to, tantum, fortunae benignitate, adjumenti prae-
bentur. -

Notes
1
Christian Wilhelm Sigismund von Henning (1748–1809), nicht in GND.
2
Wilhelmine Sophie von Henning, geb. von Selchow (1765–1821), nicht in GND.
3
Möglicherweise Georg Heinrich Kirsten
4
Vermutlich Johann Heinrich Josef Georg von Flemming, 136000711 oder Karl von Flemming
t]
t]
Thibautio atque Heysio ducibus]
m]
oe]
fieri]
t]
t]
t]
a]
CC-BY-NC-SA-4.0

Editionstext kann unter der Lizenz „Creative Commons Attribution Non Commercial Share Alike 4.0 International“ genutzt werden.


Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2022). Goethes Farbenlehre in Berlin. Repositorium. 1. August 1820. von Henning: Vitae curriculum. Z_1820-08-01_z.xml. Wirkungsgeschichte von Goethes Werk „Zur Farbenlehre“ in Berlin 1810-1832. Niedersächsische Staats- und Universitätsbibliothek. https://hdl.handle.net/21.11113/0000-000F-4FD5-9